monumenta.ch > Plinius > sectio 89

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 89
{XXVII} annicula utilis esse incipit, bima utilior, gratior autumno patinisque maxime, et sic quoque virus intractabile illi est. hibiscum a pastinaca gracilitate distat, damnatum in cibis, sed medicinae utile. est et quartum genus in eadem similitudine pastinacae, quam nostri Gallicam vocant, Graeci vero daucon, cuius genera etiam quattuor fecere, inter medicamenta dicendum.